CAPUT XVI.

17. Evolvitur idem Jacobi locus. Proinde et ipse cum exaggerasset linguae malum, inter haec dicens, Non oportet, fratres mei, haec ita fieri: continuo monuit, consummatis his quae hinc dicebat, quo adjutorio ista non fierent, quae dixit fieri non oportere. Quis enim sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione (Jacobi III, 10, 13-17). Haec est sapientia quae linguam domat, desursum descendens, non ab humano corde prosiliens. An et istam quisquam abrogare audet gratiae Dei, et eam superbissima vanitate ponit in hominis potestate? Cur ergo oratur ut accipiatur, si ab homine est ut habeatur? An et huic orationi contradicitur, ne fiat injuria libero arbitrio, quod sibi sufficit possibilitate naturae ad implenda omnia praecepta justitiae? Contradicatur ergo eidem ipsi apostolo Jacobo admonenti et dicenti, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans (Id. I, 5). Haec est fides, ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, et fides impetret. Per linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia desursum descendens, in multis offendimus omnes (Id. III, 2). Non enim et hoc iste apostolus alio modo pronuntiavit, sicut illud quod ait, Linguam nullus hominum domare potest.