|
18. In carne esse qui dicantur. Ignorantiae peccata. Quibus
petentibus detur a Dei sapientia. Nec illud quisquam istis pro
impossibilitate non peccandi similiter objecerit, quod dictum est:
Sapientia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est
subjecta; nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non
possunt (Rom. VIII, 7, 8). Sapientiam quippe carnis
dixit, non sapientiam desursum descendentem: et in carne esse, non
eos qui nondum de corpore exierunt, sed eos qui secundum carnem
vivunt, significatos esse manifestum est. Non autem ibi est quaestio
quae versatur. Illud est quod exspecto ab isto audire si possim, eos
qui secundum spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes jam
quodam modo in carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum
spiritum; an sibi sufficiant, jam data cum creantur possibilitate
naturae, et sua propria voluntate: cum plenitudo legis non sit nisi
charitas (Id. XIII, 10), et charitas Dei diffusa sit in
cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Id. V, 5).
19. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae, et dicit,
|
“hominem praevigilare debere ne ignoret; ideoque esse culpandam
ignorantiam, quia id homo nescit negligentia sua, quod adhibita
diligentia scire debuisset:”
|
|
dum tamen omnia potius disputet, quam ut
oret et dicat, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal.
CXVIII, 73). Aliud est enim, non curasse scire, quae
negligentiae peccata etiam per sacrificia quaedam legis videbantur
expiari: aliud, intelligere velle, nec posse, et facere contra
legem, non intelligendo quid fieri velit. Unde admonemur a Deo
petere sapientiam, qui dat omnibus affluenter, utique his omnibus qui
sic petunt et tantum petunt, quomodo et quantum res tanta petenda est.
|
|