CAPUT XVIII.

20. Quam orationem Pelagius necessariam admiserit.

“Divinitus tamen esse expianda peccata commissa, et pro eis Dominum exorandum”

fatetur, propter veniam scilicet promerendam;

“quia id quod factum est, facere infectum,”

multum ab isto laudata

“potentia”

illa

“naturae et voluntas hominis,”

etiam ipso fatente,

“non potest:”

quare hac necessitate restat ut oret ignosci. Ut autem adjuvetur ne peccet, nusquam dixit, non hic legi; mirum de hac re omnino silentium: cum oratio dominica utrumque petendum esse commoneat, et ut dimittantur nobis debita nostra, et ut non inferamur in tentationem; illud, ut praeterita expientur; hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit; tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit: ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius, quam orare ut facias quod in potestate habeas?