CAPUT XIX.

21. Negat Pelagius naturam humanam peccato depravatam aut corruptam. Jam nunc videte, quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam naturam tanquam omnino sine ullo vitio sit, conetur ostendere, et contra apertissimas Scripturas Dei luctetur sapientia verbi, qua evacuetur crux Christi (I Cor. I, 17). Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur. Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum haec dixisse poeniteat.

“Primo,”

inquit,

“de eo disputandum est, quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. Unde ante omnia quaerendum puto,”

inquit,

“quid sit peccatum: substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur.”

Deinde adjungit:

“Credo, ita est. Et si ita est,”

inquit,

“quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret?”

Videte, quaeso, quomodo nesciens nitatur evertere medicinalium eloquiorum voces saluberrimas. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est? Audis confitentem: quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam. Ab illo quaere, unde vitiatum sit, quod sanari rogat: et audi quod sequitur, Quoniam peccavi tibi. Hunc iste interroget, ab isto quaerat quod quaerendum putat, et dicat: O tu qui clamas, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi, quid est peccatum?

“substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus exprimitur?”

Respondet ille: Ita est ut dicis; non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur. Et contra iste: Quid ergo clamas, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Quomodo potuit vitiare animam tuam quod substantia caret? Nonne ille moerore confectus vulneris sui, ne disputatione ab oratione averteretur, breviter responderet et diceret: Recede a me, obsecro: cum illo potius disputa, si potes, qui dixit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus: non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13); ubi justos utique sanos, peccatores autem appellavit aegrotos?