|
22. Peccato, et si substantia non sit, quomodo vitiari natura
potuerit. Cernitisne quo tendat, et quo manus porrigat haec
disputatio? ut omnino frustra dictum putetur, Vocabis nomen ejus
Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Id.
I, 21). Quomodo enim salvum faciet, ubi nulla est aegritudo?
Peccata quippe, a quibus dicit Evangelium salvum faciendum populum
Christi, substantiae non sunt, et secundum istum vitiare non
possunt. O frater, bonum est ut memineris te esse christianum.
Credere ista fortasse sufficeret: sed tamen quia disputare vis, nec
obest, imo etiam prodest, si firmissima praecedat fides; nec
existimemus peccato naturam humanam non posse vitiari, sed divinis
credentes Scripturis peccato eam esse vitiatam, quomodo id fieri
potuerit inquiramus. Quoniam peccatum jam didicimus non esse
substantiam; nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare,
non esse substantiam? A substantia quippe receditur; quoniam cibus
substantia est. Sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen
substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, ita
valetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur viribus, ita
lassitudine debilitatur et frangitur, ut si aliquo modo perduret in
vita, vix possit ad eum cibum revocari, unde abstinendo vitiata est.
Sic non est substantia peccatum: sed substantia est Deus, summaque
substantia, et solus verus rationalis creaturae cibus; a quo per
inobedientiam recedendo, et per infirmitatem non valendo capere quo
debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: Percussum est sicut fenum
et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum (Psal.
CI, 5)?
|
|