CAPUT XXI.

23. Adam Christi misericordia liberatus. Attendite autem quomodo adhuc se urgeat verisimilibus rationibus contra Scripturae sanctae veritatem. Dominus Jesus dicit, qui propterea Jesus vocatur, quia ipse salvum facit populum suum a peccatis eorum: dicit ergo Dominus Jesus, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Unde dicit et Apostolus, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15). Et iste contra fidelem sermonem et omni acceptione dignum, dicit

“non debuisse hanc aegritudinem contrahi peccatis, ne ad hoc esset ista poena peccati, ut committerentur plura peccata.”

Quaeritur etiam parvulis tantus medicus opitulator: et iste dicit,

“Quid quaeritis? Sani sunt propter quos medicum quaeritis. Nec ipse primus homo ideo morte damnatus est: nam postea non peccavit.”

Quasi aliquid postea de perfectione justitiae ejus audierit, nisi quod commendat Ecclesia et ipsum Domini Christi misericordia liberatum.

“Ejus quoque posteros”

iste dicit,

“non solum illo non esse infirmiores, sed etiam plura implevisse praecepta, cum ille unum implere neglexerit:”

quos posteros videt ita nasci, quomodo certe ille factus non est, non solum praecepti incapaces, quod omnino non sentiunt, sed vix capaces papillae cum esuriunt; eos tamen in matris Ecclesiae gremio cum salvos gratia sua facere velit, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum, contradicunt homines, et quasi creaturam, quae per illum condita est, melius illo inspicere noverint, voce non sana sanos esse pronuntiant.