CAPUT XXII.

24. Idem peccatum et poena peccati.

“Materiam peccati”

dicit

“esse vindictam, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret.”

Nec cogitat praevaricatorem legis quam digne lux deserat veritatis; qua desertus utique fit caecus, et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur, vexatusque non surgat, ut ideo tantum audiat vocem legis, quo admoneatur implorare gratiam Salvatoris. An nulla poena est eorum, de quibus dicit Apostolus, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum? Utique ista obscuratio vindicta et poena jam fuit: et tamen per hanc poenam, id est, per cordis caecitatem, quae fit deserente luce sapientiae, in plura et gravia peccata collapsi sunt. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Gravis haec poena est, si quis intelligat, et ex hac poena vide quo ierunt: Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Ista fecerunt ex peccati poena, qua obscuratum est insipiens cor eorum. Et propter haec tamen, quia licet poenalia, etiam ipsa peccata sunt, adjungit et dicit: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam. Ecce quemadmodum Deus gravius condemnavit, tradens illos in desideria cordis illorum, in immunditiam. Videte etiam ex hac poena quae faciant: Ut contumeliis, inquit, afficiant corpora sua in semetipsis. Et quia poena est ista iniquitatis, cum sit et iniquitas, evidentius commendat dicens: Qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propter hoc, inquit, tradidit Deus illos in passiones ignominiae. Ecce quoties vindicat Deus, et ex eadem vindicta plura et graviora peccata consurgunt. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam: similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes. Atque ut ostenderet sic esse ista peccata, ut etiam poenae sint peccatorum, etiam his adjunxit: Et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Videte quoties vindicet, eademque vindicta quae pariat pulluletque peccata. Adhuc attendite: Et sicut non probaverunt, inquit, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, cum circumventione, malitia, avaritia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos; inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectu, sine misericordia (Rom. I, 21-31). Hic nunc iste dicat,

“Non debuit sic vindicari peccatum, ut peccator per vindictam plura committeret.”