CAPUT XXIII.

25. Non deserit Deus nisi dignos deseri. Ad peccandum nobis ipsi sufficimus; ad justitiam vero ut redeamus, non item. Mors poena est, non causa peccati. Fortasse respondeat, Deum ad ista non cogere, sed dignos deseri tantum deserere. Si hoc dicit, verissime dicit: deserti quippe, ut dixi, luce justitiae et per hoc contenebrati quid pariant aliud, quam haec omnia, quae commemoravi opera tenebrarum, donec dicatur eis, si dicto obaudiant, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14)? Mortuos Veritas dicit, unde est et illud, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22): mortuos ergo Veritas dicit, quos iste dicit laedi et vitiari non potuisse peccato, quia videlicet didicit peccatum non esse substantiam. Nemo ei dicit, sic hominem factum, ut de justitia quidem posset in peccatum ire, et de peccato ad justitiam redire non posset: sed ut in peccatum iret, suffecit ei liberum arbitrium, quo se ipse vitiavit; ut autem redeat ad justitiam, opus habet medico, quoniam sanus non est; opus habet vivificatore, quia mortuus est. De qua gratia omnino nihil iste dicit, quasi sola sua voluntate se possit sanare, quia eum potuit sola vitiare. Non ei dicimus, mortem corporis ad peccatum valere, ubi sola vindicta est; nemo enim peccat corpore moriendo: sed ad peccatum valet mors amimae, quam deseruit vita sua, hoc est, Deus ejus, quae necesse est mortua opera faciat, donec Christi gratia reviviscat. Famem et sitim et caeteras molestias corporales, absit ut dicamus necessitatem habere peccandi, quibus molestiis exercitata vita justorum splendidius enituit, et eas per patientiam superando majorem gloriam comparavit; sed adjuta gratia Dei, adjuta spiritu Dei, adjuta misericordia Dei; non superba voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere, Quoniam tu es patientia mea (Psal. LXX, 5). De qua gratia et adjutorio et misericordia, sine qua bene non possumus vivere, nescio quare iste omnino nihil dicit: imo etiam velut sibi ad justitiam sufficientem, si sola voluntas adsit , defendendo naturam, gratiae Christi, qua justificamur, apertissime contradicit. Cur autem soluto per gratiam peccati reatu ad exercitationem fidei mors corporis maneat, quamvis venerit de peccato, jam et hoc in illis ad sanctae memoriae Marcellinum libris, ut valui, disserui (De Peccatorum Meritis et Remissione, lib. 2, n. 49-56).