CAPUT XXIV.

26. Christus mortuus potestate. Etiam mala Dei misericordia prosunt. Quod vero Dominum dicit sine peccato mori potuisse: illi etiam nasci, potestas misericordiae, non conditio naturae fuit; sic etiam mortuus est potestate; et hoc est pretium nostrum, quo nos a morte redimeret. Et hoc istorum disputatio evacuare contendit, cum ab eis ita natura humana defenditur, ut possit liberum arbitrium isto pretio non egere, ut a potestate tenebrarum et praepositi mortis in regnum Christi Domini transferantur. Et tamen quando Dominus ad passionem perrexit, Ecce, inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet : et utique nihil peccati, unde praepositus mortis jure suo ageret, ut perimeret. Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31): id est, quia non morior necessitate peccati, sed obedientiae voluntate.

27. Dicit nullum malum boni alicujus esse causam. Quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt. Sunt ergo mala quae prosunt mirabili misericordia Dei. Numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus? Non utique: et tamen haec ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodam modo. Dixerat enim in abundantia sua, Non movebor in aeternum: et sibi tribuebat quod a Domine habebat. Quid enim habebat quod non acceperat (I Cor. IV, 7)? Quare ostendendum ei fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. Ideo, Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. In qua ego abundantia mea dicebam, Non movebor, cum hoc mihi esset abs te, non a me. Denique avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8).