CAPUT XXV.

28. Errantium ingenium. Cum haereticis quibusdam non tam disputationibus quam orationibus agendum. Hoc superbus animus omnino non sapit : sed magnus est Dominus, qui id persuadeat quomodo ipse novit. Nam procliviores sumus quaerere potius quid contra ea respondeamus, quae nostro objiciuntur errori, quam intendere quam sint salubria, ut careamus errore. Unde cum istis non tam disputationibus, quam pro eis, sicut pro nobis, orationibus est agendum. Non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste opposuit, ut esset causa misericordiae Dei, necessarium fuisse peccatum. Utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria. Sed iniquitatem peccati tanto graviorem, quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas, poena justissima subsecuta est: ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet, amittens sub se positam sui corporis quodam modo obedientiam, quam praecipuam sub Domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat legi mentis (Rom. VII, 23); neque adversus Deum murmurare, neque contra rem manifestissimam disputare, sed pro poena nostra illius misericordiam quaerere et orare debemus.