|
29. Similitudo qua intelligitur Dei gratiam faciendo cuivis operi
bono necessariam. Attendite sane vigilanter quomodo dixerit: Adhibet
quidem huic etiam parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam
suam Deus; quia homini post peccatum ita subveniri necessum est, non
quia Deus causam hujusce necessitatis optaverit. Videtisne
quemadmodum non dicat necessariam misericordiam Dei ut non peccemus,
sed quia peccavimus? Deinde subjungit: Sed et medicus ad curandum
jam vulneratum paratus esse debet; non debet autem ut sanus vulneretur
optare. Si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe
vulnerari non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla
substantia est. Sicut ergo vulnere, verbi gratia, claudicans ideo
curatur, ut sanato malo praeterito, futurus dirigatur incessus: sic
mala nostra non ad hoc solum supernus medicus sanat, ut illa jam non
sint, sed ut de caetero recte ambulare possimus; quod quidem etiam
sani nonnisi illo adjuvante poterimus. Nam medicus homo cum sanaverit
hominem, jam de caetero sustentandum elementis et alimentis
corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque
persistat, Deo dimittit; qui praebet ista in carne viventibus, cujus
erant etiam illa quae, dum curaret, adhibebat. Non enim quemquam
medicus ex his rebus quas ipse creaverit sanat; sed ex illius opibus ,
qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis. Ipse autem Deus,
cum per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum (I Tim.
II, 5), spiritualiter sanat aegrum vel vivificat mortuum, id
est, justificat impium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad
perfectam vitam justitiamque perduxerit, non deserit si non deseratur,
ut pie semper justeque vivatur. Sicut enim oculus corporis etiam
plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus non potest cernere: sic
et homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce justitiae
divinitus adjuvetur, recte non potest vivere. Sanat ergo Deus, non
solum ut deleat quod peccavimus, sed ut praestet etiam ne peccemus.
|
|