CAPUT XXVII.

30. Peccatum peccato tollitur. Sanandi ordinem coelestis medicus non ab aegroto accipit, sed a se ipso. Justis quae causa timendi. Acute sane tractat et versat, et quantum sibi videtur redarguit atque convincit quod eis dicitur , etiam necessarium fuisse homini ad auferendam superbiae vel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. Absurdissimum quippe et stultissimum putat, peccatum fuisse ne peccatum esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est: quasi non et ulcus in dolore est, et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur. Hoc si experti non essemus, et in aliquibus terris ubi ista nunquam contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes, fortassis etiam verbis hujus uteremur et diceremus, Absurdissimum est dolorem necessarium fuisse, ne ulceris dolor esset.

31. Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare. Hoc utique agit, ut sanet omnia: sed agit judicio suo, nec ordinem sanandi accipit ab aegroto. Procul dubio quippe firmissimum Apostolum volebat efficere, cui tamen dixit, Virtus in infirmitate perficitur: et non ei toties oranti aufert nescio quem stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne magnitudine revelationum extolleretur (II Cor. XII, 7-9). Caetera enim vitia tantum in malefactis valent, sola autem superbia etiam in recte factis cavenda est. Unde admonentur illi, ne dona Dei suae potestati tribuendo seseque extollendo gravius pereant, quam si nil operarentur boni, quibus dicitur, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Quare ergo cum timore et tremore, et non potius cum securitate, si Deus operatur; nisi quia propter voluntatem nostram, sine qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur, suum tantummodo existimet, et dicat in abundantia sua, Non movebor in aeternum? Ideo qui in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit paululum faciem suam, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus: quoniam ipsis est ille tumor sanandus doloribus.