|
1. Occasio edendi hujus opusculi. Justitia Dei quae. Librum quem
misistis, charissimi filii, Timasi et Jacobe, intermissis paululum
quae in manibus erant, cursim quidem, sed non mediocri intentione
perlegi: et vidi hominem zelo ardentissimo accensum adversus eos, qui
cum in suis peccatis humanam voluntatem debeant accusare, naturam
potius accusantes hominum, per illam se excusare conantur. Nimis
exarsit adversus hanc pestilentiam, quam etiam litterarum saecularium
auctores graviter arguerunt, exclamantes:
|
“Falso queritur de natura
sua genus humanum”
|
|
(Sallust. in Prologo Belli Jugurthini).
Hanc prorsus etiam iste sententiam quantis potuit ingenii viribus
aggeravit. Verumtamen timeo ne illis potius suffragetur, qui zelum
Dei habent, sed non secundum scientiam: ignorantes enim Dei
justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti. Quae sit autem justitia Dei de qua hic loquitur,
consequenter aperit adjungens, Finis enim legis Christus, ad
justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4)? Hanc itaque justitiam
Dei, non in praecepto legis, quo timor incutitur, sed in adjutorio
gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis velut paedagogi timor
ducit (Galat. III, 24), constitutam esse qui intelligit,
ipse intelligit quare sit christianus. Nam si per legem justitia,
ergo Christus gratis mortuus est (Id. II, 21). Si autem non
gratis mortuus est, in illo solo justificatur impius, cui credenti in
eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV,
5). Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati
gratis per sanguinem ipsius (Id. III, 23, 24). Quicumque
autem non putantur pertinere ad hos omnes, qui peccaverunt et egent
gloria Dei, profecto nullam necessitatem habent ut christiani fiant;
quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus: unde non venit
ille vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13).
|
|