CAPUT XXVIII.

32. Deserit aliquantum Deus, ne superbiamus. Non itaque dicitur homini, Necesse est peccare, ne pecces: sed dicitur homini, Deserit aliquantum Deus unde superbis, ut scias non tuum, sed ejus esse, et discas superbus non esse. Nam illud etiam Apostoli quale est, nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui vera dicenti contradicere nefas est, non sit credibile? Quis enim nesciat fidelium, a satana venisse primam peccati suasionem (Gen. III, 1-6), et quod ille primus auctor sit omnium peccatorum? Et tamen quidam traduntur satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Quomodo igitur opus satanae excluditur opere satanae? Haec atque hujusmodi intueatur, ne videantur ei nimis acuta, quae acutule sonant, et discussa inveniuntur obtusa. Quid quod etiam similitudines adhibet, quibus magis admoneat quid ei debeat responderi? Quid amplius dicam, inquit, nisi quia potest credi quod ignes ignibus exstinguuntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur? Quid si ignes exstinguere quisquam non potest ignibus, sed tamen possunt, ut docui, dolores curari doloribus? Possunt etiam, si quaerat et discat, venenis venena depelli. Nam, si et advertit aliquando calores febrium quibusdam caloribus medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus fortasse concedet exstingui.