CAPUT XXIX.

33. Non omne peccatum superbia est. Superbia quomodo omnis peccati initium. Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus? Quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum? Tam peccare, inquit, superbire est, quam superbire peccare. Nam quaere quid sit quodcumque peccatum, et vide si invenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum. Hanc autem sententiam sic exsequitur, et sic probare conatur: Omne, inquit, peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est: et omnis Dei contemptus superbia est. Quid enim tam superbum, quam Deum contemnere? Omne ergo peccatum et superbia est, etiam Scriptura dicente,

“Initium omnis peccati superbia est.”

Quaerat diligenter, et inveniet in lege multum discretum esse a caeteris peccatis peccatum superbiae. Multa enim peccata per superbiam committuntur, sed neque omnia superbe fiunt, quae perperam fiunt; certe a nescientibus, certe ab infirmis, certe plerumque a flentibus et gementibus. Et quidem superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita sine aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi, non in peccatis, sed in ipsis recte factis pede celeriore superveniat et obrepat. Sed ideo verissime dictum est, quod iste aliter intellexit, Initium omnis peccati superbia: quoniam diabolum, a quo exstitit origo peccati, ipsa dejecit, et subsequente invidentia hominem stantem, unde ipse cecidit, inde subvertit. Nam utique jactantiae januam, qua intraret, serpens ille quaesivit, quando ait, Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Ideo dictum est, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14).