CAPUT XXX.

34. Quomodo suum est hominis peccatum, licet gratia indigeat ut sanetur ejus infirmitas. Quid autem sibi vult, quod dicit: Deinde quomodo Deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognoverit? Suum enim non est, inquit, si necessarium est. Aut si suum est, voluntarium est: et si voluntarium est, vitari potest. Nos respondemus: Suum est omnino; sed vitium quo committitur, nondum omni ex parte sanatum est: quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit: ex quo vitio jam male valens, vel infirmitate, vel caecitate plura committit: pro quo supplicandum est, ut sanetur, et deinceps in perpetua sanitate vivatur; non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur, qua potestate vitiatus est.