|
35. Superbiam ipsam cur Deus non cito sanet. Quam occulte
insidietur superbia. Et haec quidem ita dixerim, ut altius Dei
consilium me fatear ignorare, cur etiam ipsam superbiam, quae et in
recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanet; pro qua
sananda illi piae animae cum lacrymis et magnis gemitibus supplicant,
ut ad eam superandam et quodam modo calcandam et obterendam, dexteram
conantibus porrigat. Ubi enim laetatus homo fuerit, in aliquo bono
opere se etiam superasse superbiam, ex ipsa laetitia caput erigit, et
dicit: Ecce ego vivo, quid triumphas? et ideo vivo, quia
triumphas. Ante tempus enim fortasse de illa quasi victa triumphare
delectat, cum extrema ejus umbra illo meridie, quantum arbitror,
absorbebitur: qui meridies Scriptura dicente promittitur, Et educet
sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem: si fiat
quod supra scriptum est, Revela ad Dominum viam tuam, et spera in
eum; et ipse faciet (Psal. XXXVI, 6, 5): non sicut quidam
putant, quod ipsi faciant. Nullos enim videtur attendisse, cum
dixit, Et ipse faciet; nisi eos qui dicunt, Nos facimus, id est,
nos ipsi nos ipsos justificamus. Ubi quidem operamur et nos: sed illo
operante cooperamur, quia misericordia ejus praevenit nos. Praevenit
autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur:
praevenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur: praevenit ut pie
vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus: quiae sine illo nihil
possumus facere (Joan. XV, 5). Utrumque enim scriptum est:
et, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII,
11); et Misericordia tua subsequetur me per omnes dies vitae meae
(Psal. XXII, 6). Revelemus ergo ad eum viam nostram
confessione, non defensione laudemus. Si enim non est ipsius via,
sed nostra, procul dubio non est recta. Revelemus eam confitendo;
quia non eum latet, etiamsi operire conemur. Bonum est autem
confiteri Domino (Psal. XCI, 2).
|
|