|
36. Superbia etiam in recte factis cavenda. Liberum arbitrium non
tollitur cum gratia praedicatur. Ita enim quod ei placet dabit nobis,
si quod ei displicet in nobis, displiceat et nobis. Avertet, sicut
scriptum est, semitas nostras a via sua (Psal. XLIII, 19),
et nostram faciet esse quae sua est; quoniam ab ipso praebetur
credentibus in eum, et sperantibus in eum ut ipse faciat. Ipsa est
enim via justa, quam ignorantes qui zelum Dei habent, sed non
secundum scientiam; et suam volentes constituere justitiam, justitiae
Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni
credenti (Rom. X, 2-4), qui dixit, Ego sum via (Joan.
XIV, 6). In qua jam ambulantes tamen terruit vox divina, ne
quasi de propriis in ea viribus extollantur. Nam quibus propter hoc
ait Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum operamini
salutem; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro
bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): eis propter hoc ipsum
dicit etiam Psalmus, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum
tremore; apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et
pereatis de via justa, cum exarserit in brevi ira ejus super vos. Non
ait, ne quando irascatur Dominus, et non vobis ostendat viam justam,
aut, non vos introducat in viam justam: sed jam illic ambulantes sic
terrere potuit ut diceret, ne pereatis de via justa. Unde, nisi quia
superbia, quod toties dixi, et saepe dicendum est, etiam in ipsis
recte factis cavenda est, id est, in ipsa via justa; ne homo dum quod
Dei est deputat suum, amittat quod Dei est, et redeat ad suum?
Ideo, quo psalmus iste concluditur, faciamus: Beati omnes qui
confidunt in eo (Psal. II, 11-13): utique ut ipse faciat,
ipse ostendat viam suam, cui dicitur, Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam: et ipse det salutem, ut ambulare possimus, cui
dicitur, Et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8):
ipse in eadem via deducat, cui dicitur, Deduc me, Domine, in via
tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11): ipse
ad illa, quo via ducit, promissa perducat, cui dicitur, Etenim
illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua (Psal.
CXXXVIII, 10): ipse ibi pascat recumbentes cum Abraham,
Isaac, et Jacob, de quo dictum est, Faciet eos recumbere, et
transibit, et ministrabit eis (Luc XII, 37). Non enim, cum
ista commemoramus, arbitrium voluntatis tollimus, sed Dei gratiam
praedicamus. Cui enim prosunt ista nisi volenti, sed humiliter
volenti, non se de voluntatis viribus, tanquam ad perfectionem
justitiae sola sufficiat, extollenti?
|
|