|
37. Esse sine ullo omnino peccato nondum aequat hominem Deo.
Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait,
|
“comparari hominem Deo, si absque peccato esse asseratur”:
|
|
quasi
vero angelus, quia absque peccato est, comparetur Deo. Ego quidem
hoc sentio, quia etiam cum fuerit in nobis tanta justitia, ut ei addi
omnino nihil possit, non aequabitur creatura Creatori. Si autem
aliqui putant tantum nostrum futurum esse provectum, ut in Dei
substantiam convertamur, et hoc efficiamur prorsus quod ille est:
viderint quemadmodum astruant sententiam suam; mihi hoc fateor non esse
persuasum.
|
|