|
38. Verissime dicimus nos non esse sine peccato. Nec modestiae
causa mentiendum. Laus humilitatis in parte non est ponenda
falsitatis. Jam sane hoc multum faveo libri hujus auctori, quod
adversus eos qui dicunt,
|
“Rationabile quidem videtur esse quod
asseris, sed superbum est dici hominem absque peccato esse posse;”
|
|
ita respondet, ut omnino si verum est, nullo modo superbum esse
dicendum sit. Ait enim acutissime atque verissime:
|
“In qua magis
parte humilitas collocanda est? Sine dubio, falsitatis, si in ea
quae veritatis probatur esse superbia est.”
|
|
Ac per hoc placet illi,
et recte placet, ut in parte veritatis, non in parte falsitatis magis
humilitas collocetur. Ex quo est consequens ut ille qui dixit, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas
in nobis non est (I Joan. I, 8); verum dixisse minime
dubitetur, ne causa humilitatis hoc falsum dixisse videatur.
Propterea enim addidit, Et veritas in nobis non est: cum forte
sufficeret dicere, Nos ipsos decipimus; nisi attenderet quosdam
putare posse, ideo dictum, nos ipsos decipimus, quia etiam de vero
bono qui se laudat extollitur. Addendo itaque, Et veritas in nobis
non est, manifeste ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc
omnino verum non esse, si dixerimus quia peccatum non habemus: ne
humilitas constituta in parte falsitatis, perdat praemium veritatis.
39. Porro autem quod Dei causam sibi agere videtur, defendendo
naturam; non attendit quod eamdem naturam sanam esse dicendo, medici
repellit misericordiam. Ipse est autem creator ejus, qui salvator
ejus. Non ergo debemus sic laudare creatorem, ut cogamur, imo vere
convincamur dicere superfluum salvatorem. Naturam itaque hominis
dignis laudibus honoremus, easque laudes ad creatoris gloriam
referamus: sed quia nos creavit, ita simus grati, ut non simus, quia
sanat, ingrati. Vitia sane nostra quae sanat, non divino operi, sed
humanae voluntati justaeque illius vindictae tribuamus: sed ut in
nostra potestate fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in
illius magis esse misericordia quam in nostra potestate fateamur. Hanc
iste misericordiam et medicinale Salvatoris auxilium tantum in hoc
ponit, ut ignoscat commissa praeterita, non ut adjuvet ad futura
vitanda. Hic perniciosissime fallitur: hic, etsi nesciens, prohibet
nos vigilare et orare ne intremus in tentationem, cum hoc ne nobis
accidat, in nostra tantum potestate esse contendit.
|
|