CAPUT XXXV.

40. Quorumdam cur scripta peccata. Desperatio in peccatis perdere se putat si quid non fecerit quo instigat libido. An sancti mortui sint sine peccato.

“Quorumdam”

sane

“exempla, quos peccasse legimus,”

non

“ideo scripta”

dicit, qui sanum sapit,

“ut ad desperationem non peccandi valeant, et securitatem peccandi nobis quodam modo praebere videantur:”

sed ut disceremus, vel poenitendi humilitatem, vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt, nec solum poenitendi negligunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi perdant, si non fecerint, quod instigat libido, cum eos jam maneat certa damnatio. Adversus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem, valet commemoratio peccatorum etiam in quae justi sanctique prolapsi sunt.

41. Sed acute videtur interrogare,

“quomodo istos sanctos de hac vita abiisse credendum sit, cum peccato, an sine peccato.”

Ut si responsum fuerit, Cum peccato, putetur eos secuta damnatio, quod nefas est credere ; si autem sine peccato dictum fuerit eos exisse de hac vita, probet hominem saltem propinquante morte fuisse sine peccato in hac vita. Ubi parum attendit, cum sit acutissimus, non frustra etiam justos in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Dominumque Christum, cum eamdem orationem docendo explicuisset, veracissime subdidisse, Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis Pater vester peccata vestra. Per hoc enim quotidianum spirituale quodam modo incensum, quod ante Deum in altare cordis, quod sursum habere admonemur, infertur, etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde ignorantia vel infirmitate committitur.