|
42. Sancta virgo Maria sine ullo vixit peccato. Nullus praeterea
sanctorum absque peccato. Deinde commemorat eos,
|
“qui non modo non
peccasse, verum etiam juste vixisse referuntur, Abel, Enoch,
Melchisedech, Abraham, Isaac, Jacob, Jesu Nave, Phinees,
Samuel, Nathan, Elias, Joseph, Elisaeus, Micheas, Daniel,
Ananias, Azarias, Misael, Ezechiel, Mardochaeus, Simeon,
Joseph cui desponsata erat virgo Maria, Joannes.”
|
|
Adjungit etiam
feminas,
|
“Debboram, Annam Samuelis matrem, Judith, Esther,
alteram Annam filiam Phanuel, Elisabeth, ipsam etiam Domini ac
Salvatoris nostri Matrem, quam”
|
|
dicit
|
“sine peccato confiteri
necesse esse pietati.”
|
|
Excepta itaque sancta virgine Maria, de qua
propter honorem Domini nullam prorsus cum de peccatis agitur, haberi
volo quaestionem: unde enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit
ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit,
quem constat nullum habuisse peccatum? hac ergo Virgine excepta, si
omnes illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus
et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros
putamus? utrum hoc quod iste dicit, an quod Joannes apostolus? Rogo
vos, quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si
hoc interrogari potuissent, nonne una voce clamassent, Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis
non est? An illud humilius responderent fortasse, quam verius? Sed
huic jam placet, et recte placet,
|
“laudem humilitatis in parte non
ponere falsitatis.”
|
|
Itaque hoc si verum dicerent, haberent
peccatum; quod humiliter quia faterentur, veritas in eis esset : si
autem hoc mentirentur, nihilominus haberent peccatum, quia veritas in
eis non esset.
|
|