CAPUT XXXVII.

43. Cur non omnium peccata Scriptura commemoraverit.

“Dicent forsitan,”

inquit,

“Numquid omnium potuit Scriptura commemorare peccata?”

Et verum ei dicent, quicumque dicent: nec eum contra hoc aliquid validum video respondisse; quamvis videam tacere noluisse. Quid enim dixerit, quaeso, attendite.

“Hoc,”

inquit,

“recte potest dici de his quorum neque bonorum neque malorum Scriptura sit memor: de illis vero quorum justitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset.”

Dicat ergo non pertinuisse ad justitiam tantam illorum fidem, qui magna multitudine praecedentes et consequentes cum laudibus Domini asellum, etiam inter frementes quare hoc facerent inimicos, clamabant dicentes, Hosanna filio David ; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Audeat ergo dicere iste, si potest, neminem fuisse in tanta illa multitudine, qui ullum haberet omnino peccatum. Quod si absurdissimum est dicere, cur nulla peccata eorum Scriptura commemoravit, quae tantum bonum fidei ipsorum commemorare curavit?

44. Sed hoc etiam forsitan ipse vidit, et ideo subjecit atque ait:

“Sed esto, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere: in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quatuor homines erant, quid,”

inquit,

“dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare? Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? an quia illorum tantum qui commiserant meminit, illius vero qui nulla commiserat meminisse non potuit?”

Adhuc adjungit verba, quibus ista sententia uberius et planius astruatur:

“Certe,”

inquit,

“primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quatuor tantum homines fuisse referuntur: peccavit Eva, Scriptura hoc prodidit, Adam quoque deliquit, eadem Scriptura non tacuit (Gen. III): sed et Cain peccasse, ipsa aeque Scriptura testata est (Id. IV): quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, et hoc sine dubio Scriptura dixisset: sed non dixit; ergo nec ille peccavit; quin etiam justum ostendit. Credamus igitur quod legimus, et quod non legimus, nefas credamus astruere.”