CAPUT II.

2. Fides in Christum ad salutem necessaria non est, si homo sine illa potest juste vivere. Ac per hoc natura humani generis ex illius unius praevaricatoris carne procreata, si potest sibi sufficere ad implendam legem perficiendamque justitiam, de praemio debet esse secura, hoc est, de vita aeterna, etiamsi in aliqua gente aut aliquo superiore tempore fides eam latuit sanguinis Christi. Non enim injustus Deus, qui justos fraudet mercede justitiae, si eis non est annuntiatum sacramentum divinitatis et humanitatis Christi, quod manifestatum est in carne (I Tim. III, 16). Quomodo enim crederent quod non audierunt? aut quomodo audirent sine praedicante? Fides enim ex auditu, sicut scriptum est; auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 14, 17). Sed dico, inquit, Numquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Sed antequam hoc inciperet fieri, antequam denique usque ad fines totius orbis terrae praedicatio ipsa perveniat; quoniam non desunt adhuc ultimae gentes, licet ut perhibetur paucissimae, quibus hoc nondum fuerit praedicatum; quid faciet humana natura, vel quid fecit, quae vel ante non audierat hoc futurum, vel adhuc non comperit factum, nisi credendo in Deum, qui fecit coelum et terram, a quo et se factam naturaliter sentit, et recte vivendo ejus impleat voluntatem, nulla fide passionis Christi et resurrectionis imbuta? Quod si fieri potuit aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit Apostolus: Ergo Christus gratis mortuus est. Si enim hoc ille dixit de lege quam accepit gens una Judaeorum; quanto justius dicitur de lege naturae, quam accepit universum genus humanum, Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est? Si autem non gratis Christus mortuus est, ergo omnis humana natura justificari et redimi ab ira Dei justissima, hoc est, a vindicta, nullo modo potest, nisi per fidem et sacramentum sanguinis Christi.