CAPUT XXXVIII.

45. Cain ex Eva matre genuisse cur putatum a quibusdam fuerit. Peccata justorum; et justus quis esse et sine peccato non esse potest. Si quid minus est charitatis, ex vitio est. Haec dicens, parum attendit quod paulo ante ipse dixerat,

“jam exorta multitudine generis humani, turbae numerositate potuisse Scripturam dissimulare omnium peccata contexere.”

Hoc enim si satis attendisset, videret etiam in uno homine turbam et multitudinem peccatorum levium, vel non potuisse, vel si etiam potuit, non debuisse conscribi. Ea quippe scripta sunt, quibus et modus adhibendus fuit, et paucis exemplis ad multa necessaria lector instruendus. Nam cum ipsos tunc homines, licet adhuc paucos, quot vel qui fuerint, id est, Adam et Eva quot filios et filias procreaverint, et quae illis nomina imposuerint Scriptura commemorare noluerit (unde nonnulli parum considerantes quam multa Scriptura tacite praetereat, ipsum Cain cum matre concubuisse putaverunt, unde prolem quae commemorata est procrearet, putantes illis filiis Adam sorores non fuisse, quia eas Scriptura tunc tacuit, postea recapitulando inferens quod praetermiserat, Adam filios et filias procreasse (Gen. V, 4), nec tempus quo nati sunt, nec numerum, nec vocabula ostendens): ita nec commemorandum fuit, si Abel, quamvis merito justus appellatus est, paulo immoderatius aliquando risit, vel animi remissione jocatus est, vel vidit aliquid ad concupiscendum, vel aliquanto immoderatius poma decerpsit, vel plusculo cibo crudior fuit, vel cum oraret cogitavit aliquid unde ejus in aliud avocaretur intentio, et quoties illi ista ac similia multa subrepserint. An forte peccata non sunt, de quibus generaliter cavendis atque cohibendis admonemur praecepto apostolico, ubi dicit, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12)? His quippe ne obediamus ad ea quae non licent, vel minus decent, quotidiana et perpetua conflictatione certandum est. Nam utique ex hoc vitio mittitur, vel dimittitur oculus, quo non oportet: quod vitium si convaluerit et praevaluerit, etiam adulterium perpetratur in corpore, quod in corde tanto fit citius, quanto est cogitatio celerior, et nullum impedimentum morarum. Hoc peccatum, id est, hunc vitiosae affectionis appetitum qui magna ex parte frenarunt, ut non obedirent desideriis ejus, nec exhiberent ei membra sua arma iniquitatis, etiam justi appellari meruerunt; et hoc, adjutorio gratiae Dei. Verum quia saepe in levissimis et aliquando incautis obrepit peccatum; et justi fuerunt, et sine peccato non fuerunt. Postremo si in Abel justo charitas Dei, qua una vere justus est quicumque justus est, adhuc erat quo posset et deberet augeri , quidquid minus erat, ex vitio erat. Et cui non minus sit, donec ad illam ejus fortitudinem veniatur, ubi tota hominis absorbeatur infirmitas?