|
46. Idem tractatur argumentum. Magna plane sententia conclusit
hunc locum cum ait: Credamus igitur quod legimus, et quod non
legimus, nefas credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse
sufficiat. Contra ego dico, nec omne quod legimus credere nos
debere, propter illud quod Apostolus ait, Omnia legite, quae bona
sunt tenete (I Thess. V, 21); et astruere aliquid etiam quod
non legimus, nefas non esse. Possumus enim aliquid bona fide testes
astruere quod experti sumus, etiam si forte non legimus. Hic fortasse
respondet, Ego cum hoc dicerem, de Scripturis sanctis agebam. O
utinam, non dico aliud quam in illis Litteris legit, verum contra id
quod legit, nihil vellet astruere! fideliter et obedienter audiret
quod scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et
per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12): et non infirmaret tanti medici
gratiam, dum fateri non vult naturam humanam esse vitiatam. O utinam
sicut christianus legeret, praeter Jesum Christum nullum esse nomen
sub coelo, in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12): et
non possibilitatem naturae humanae ita defenderet, ut homo per liberum
arbitrium etiam sine isto nomine salvus esse posse credatur!
|
|