CAPUT XL.

47. Christum ad quid necessarium nobis fuisse putavit Pelagius. Sed putat fortasse ideo necessarium esse Christi nomen, ut per ejus Evangelium discamus quemadmodum vivere debeamus, non etiam ut ejus adjuvemur gratia, quo bene vivamus. Vel hinc saltem confiteatur esse miserabiles tenebras in animo humano, qui scit quemadmodum debeat leonem domare, et nescit quemadmodum vivere. An et hoc ut sciat sufficit ei liberum arbitrium lexque naturalis? Haec est sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi. Sed qui dixit, Perdam sapientiam sapientum; quia ista crux non potest evacuari, profecto istam sapientiam per stultitiam praedicationis, qua credentes sanantur, evertit (I Cor. I, 17, 19, 21). Si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium, et ad cognoscendum quomodo vivere debeat, et ad bene vivendum sufficit sibi; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); ergo evacuatum est scandalum crucis. Cur non etiam ego hic exclamem? imo exclamabo, et istis increpitabo dolore christiano: Evacuati estis a Christo, qui in natura justificamini, a gratia excidistis (Id. V, 11, 4): ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti. Sicut enim finis legis, ita etiam naturae humanae vitiosae salvator Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 3 et 4).