|
48. Omnes quomodo accipiendum, in verbis Apostoli, de quibus
movetur quaestio. Quod autem sibi opposuit ab eis dici, contra quos
loquitur, Omnes enim peccaverunt (Id., III, 23):
manifestum est quod de his dicebat Apostolus qui tunc erant, hoc est,
de Judaeis et Gentibus. Sed plane illud quod commemoravi, Per unum
hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; et antiquos et
recentiores, et nos et posteros nostros sententia ista complectitur.
Ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur omnes, non
semper omnes omnino nullo praetermisso intelligi oportere.
inquit,
|
“delictum in omnes homines in condemnationem; sic
et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.”
|
|
Cum per Christi, inquit, justitiam, non omnes, sed eos tantum qui
illi obedire voluerunt, et Baptismi ejus ablutione purgati sunt,
sanctificatos esse non dubium sit. Non plane isto testimonio probat
quod vult. Nam sicut dictum est, Sicut per unius delictum in omnes
homines in condemnationem, ut nullus praetermitteretur: sic et in eo
quod dictum est, per unius justitiam in omnes homines in
justificationem vitae (Id. V, 18), nullus praetermissus est:
non quia omnes in eum credunt et Baptismo ejus abluuntur, sed quia
nemo justificatur nisi in eum credat et Baptismo ejus abluatur.
Itaque omnes dictum est, ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam
salvus fieri posse credatur. Sicut enim uno litterarum magistro in
civitate constituto, rectissime dicimus, Omnes iste hic litteras
docet; non quia omnes cives litteras diseunt, sed quia nemo discit,
nisi quem ille docuerit: sic nemo justificatur, nisi quem
justificaverit Christus.
|
|