|
49. Potest homo sine peccato esse, sed auxiliante gratia.
Possibilitas in sanctis simul cum effectu provenit.---Sed esto,
inquit, consentiam quia omnes peccatores fuisse testatur. Dicit enim
quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. Quamobrem et si
omnes homines peccatores, inquit, possent probari, definitioni tamen
nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint, quam quid
possent esse defendimus. Hic recte facit , aliquando consentire,
quia non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal.
CXLII, 2). Non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non
peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos adversus eum certare
opus est. Nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui, vel
sint, vel esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset,
habuerint, vel habeant, vel habituri sint charitatem Dei (ipsa est
enim verissima, plenissima, perfectissimaque justitia); quoniam id,
quod voluntate hominis adjuta per Dei gratiam fieri posse confiteor et
defendo, quando vel ubi vel in quo fiat, nimium certare non debeo.
Neque de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adjuta hominis
voluntate possibilitas ipsa simul cum effectu in sanctis proveniat, dum
charitas Dei, quantum plenissime natura nostra sana atque purgata
capere potest, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis (Rom. V, 5). Melius itaque Dei causa
agitur (quam se iste agendo dicit defensare naturam), cum et creator
et salvator agnoscitur, quam cum defensa velut sana viribusque integris
creatura opitulatio salvatoris inanitur.
|
|