CAPUT XLIII.

50. Deus non jubet impossibilia. Verum est autem quod ait, Quod Deus tam bonus quam justus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum, et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum? Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt, qui gravibus saucius confossusque vulneribus non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere: qui etiam si jam in stabulo est, adhuc curatur (Luc. X, 30, 34). Non igitur Deus impossibilia jubet: sed jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis. Jam nunc videamus unde possit, unde non possit. Iste dicit: Voluntate non est, quod natura potest. Ego dico: Voluntate quidem non est homo justus, si natura potest: sed medicina poterit, quod vitio non potest.