CAPUT XLIV.

51. Status quaestionis inter Pelagianos et Catholicos. Antiqui justi eadem qua nos Christi fide salvati. Quid ergo jam opus est in pluribus immorari? Veniamus interius ad causam, quam in hac duntaxat quaestione vel solam, vel pene solam cum istis habemus. Sicut enim ipse dicit,

“ad quod nunc agit non pertinere ut quaeratur, utrum fuerint, vel sint aliqui homines in hac vita sine peccato, sed utrum esse potuerint, sive possint:”

ita ego etiamsi fuisse vel esse consentiam, nullo modo tamen potuisse vel posse confirmo, nisi justificatos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum et hunc crucifixum. Ea quippe fides justos sanavit antiquos, quae sanat et nos, id est, mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi; fides sanguinis ejus, fides crucis ejus, fides mortis et resurrectionis ejus. Habentes ergo eumdem spiritum fidei, et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13).

52. Iste vero objecta sibi quaestione, in qua revera intolerabilis videtur cordibus christianis, quid respondeat attendamus. Ait enim:

“Sed hoc est quod multos movet, inquies, quod non per Dei gratiam hominem sine peccato esse posse defendis.”

Prorsus hoc est quod movet, hoc est quod objicimus. Rem ipsam dicit; hoc omnino aegerrime sustinemus: hinc a Christianis talia disputari, ea quam in alios et in ipsos habemus, dilectione non ferimus. Audiamus igitur quomodo se ab objectione quaestionis hujus expediat.

“O ignorantiae caecitas,”

inquit,

“o imperitae mentis ignavia, quae id sine Dei gratia defensari existimat, quod Deo tantum audiat debere reputari!”

Si nesciremus quae sequantur, his tantummodo auditis, falsa nos de illis, jactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseverantibus, credidisse putaremus. Quid enim dici brevius potuit et verius, quam possibilitatem non peccandi, quantacumque est vel erit in homine, nonnisi Deo debere reputari? Hoc et nos dicimus, jungamus dexteras.