|
53. Alias expendit similitudines et ratiocinationes Pelagii. An
audienda sunt caetera? Audienda plane, et corrigenda utique vel
cavenda.
inquit,
|
“ipsum posse, arbitrii
humani omnino non esse, sed auctoris naturae, Dei scilicet; ecqui
fieri potest ut absque Dei gratia intelligatur, quod ad Deum proprie
pertinere censetur?”
|
|
Jam coepit apparere quid dicat: sed ne forte
fallamur, latius id explanat et clarius.
|
“Sed ut hoc manifestius,”
|
|
inquit,
|
“fiat, paulo latius disputandum est. Dicimus enim cujusque
rei possibilitatem, non tam in arbitrii humani potestate, quam in
naturae necessitate consistere.”
|
|
Exemplis etiam vel similitudinibus
quid dicat illustrat:
inquit,
|
“loqui possum: quod loqui
possum, meum non est; quod loquor, meum est, id est, propriae
voluntatis: et quia quod loquor, meum est, utrumque facere possum,
id est, et loqui et non loqui: quia vero quod loqui possum, meum non
est, id est, arbitrii mei atque voluntatis, necesse est me semper
loqui posse; et si voluero non posse loqui, non possum tamen non posse
loqui, nisi forte membrum illud adimam, quo loquendi impleri officium
potest.”
|
|
Multa quidem dici possent, quibus, si velit, homo adimat
sibi possibilitatem loquendi, non adempto illo membro quo loquimur.
Velut si aliquid fiat unde vox ipsa tollatur, loqui nemo poterit
manentibus membris: non enim vox hominis membrum est: vexato sane
aliquo interiore membro fieri potest, non adempto. Sed ne verbo
premere videar, mihique contentiose dicatur, Etiam vexare adimere
est: possumus quidem id efficere et ore aliquibus vinculis sic clauso
atque obserato, ut id aperire minime valeamus, neque ut aperiatur in
nostra sit potestate, cum in potestate fuerit ut clauderetur manente
integritate et sanitate membrorum.
|
|