CAPUT XLVI.

54. Necessitas non pugnat cum arbitrio voluntatis. Sed quid ad nos? Videamus quid exinde contexat:

“Voluntatis enim arbitrio,”

inquit,

“ac deliberatione privatur, quidquid naturali necessitate constringitur.”

Et hic nonnulla quaestio est. Per enim absurdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non possumus, nescio qua et bona constrictione naturae: nec dicere audemus, ideo Deum non voluntatem, sed necessitatem habere justitiae, quia non potest velle peccare.