|
55. Idem tractatur argumentum. Attendite etiam quae sequuntur:
inquit,
|
“et de auditu, odoratu, vel visu sentiri
possibile est, quod audire, odorari, videre potestatis nostrae sit;
posse vero audire, vel odorari, vel videre potestatis nostrae non
sit, sed in naturali necessitate consistat.”
|
|
Aut ego non intelligo
quid dicat, aut ipse. Quomodo enim in potestate nostra non est
videndi possibilitas, si in potestate nostra est non videndi
necessitas, quia in potestate est caecitas, qua id ipsum videre posse
nobis, si volumus, adimamus? Quomodo autem in potestate nostra est
videre, si velimus, cum etiam salva integritate naturae corporis
oculorumque nostrorum, nec volentes videre possimus, sive per noctem
luminibus quae forinsecus adhibentur ademptis, sive nos quisquam in
tenebroso loco aliquo includat? Item si quod audire possumus vel non
possumus, in nostra potestate non est, sed in naturae constrictione;
quod vero audimus vel non audimus, hoc est propriae voluntatis: cur
non attendit, quanta audiamus inviti, quae penetrant in sensum nostrum
etiam auribus obturatis, sicuti est de proximo serrae stridor, vel
grunnitus suis? Quanquam obturatio aurium ostendit, non in potestate
nostra esse, apertis auribus non audire: facit etiam fortasse talis
obturatio quae ipsum sensum nostrum adimat, ut in nostra potestate sit
etiam audire non posse. De odoratu autem quod dicit, nonne parum
attendit ,
|
“non esse in nostra potestate posse odorari vel non posse,
sed in nostra potestate esse,”
|
|
hoc est, in libera voluntate,
|
“odorari vel non odorari:”
|
|
cum inter odores graves et molestos quando
constituti fuerimus, si quis nos illic manibus ligatis constituat,
servata prorsus integritate ac salute membrorum velimus non odorari,
nec omnino possimus; quia cum spiritum ducere cogimur; simul et odorem
quem nolumus, trahimus?
|
|