|
3. Natura sana condita, peccato est postea corrupta. Natura quippe
hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est: natura vero
ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget,
quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione,
vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo.
Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut
illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice
contractum est; sed ex originali peccato, quod commissum est libero
arbitrio. Ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam
pertinet. Si enim jam sumus in Christo nova creatura (II Cor.
V, 17), tamen eramus natura filii irae, sicut et caeteri: Deus
autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua
dilexit nos, et cum essemus mortui delictis, convivificavit nos
Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 3-5).
|
|