|
56. Gratiae adjutorium in natura integra. Sicut ergo istae
similitudines falsae sunt, ita et illud propter quod eas voluit
adhibere. Sequitur enim et dicit:
|
“Simili ergo modo de non peccandi
possibilitate intelligendum est, quod non peccare nostrum sit, posse
vero non peccare non nostrum.”
|
|
Si de integra et sana hominis natura
loqueretur, quam modo non habemus (Spe enim salvi facti sumus; spes
autem quae videtur non est spes: si autem quod non videmus speramus,
per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]), nec sic
recte diceret, quod non peccare nostrum tantummodo sit, quamvis
peccare nostrum esset: nam et tunc esset adjutorium Dei, et tanquam
lumen sanis oculis quo adjuti videant, se praeberet volentibus. Quia
vero de hac vita disputat, ubi corpus quod corrumpitur, aggravat
animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
(Sap. IX, 15); miror quo corde, etiam sine adjutorio
medicinae Salvatoris nostri, nostrum putet esse non peccare, posse
vero non peccare naturae esse contendat, quam sic apparet esse
vitiatam, ut hoc majoris vitii sit non videre.
|
|