|
57. Omnipotentiae Dei nihil adimit quod nec peccare, nec mori,
nec seipsum occidere potest.
inquit,
|
“nostrum
est, possumus peccare et non peccare.”
|
|
Quid, si alius dicat, Quia
nolle infelicitatem, nostrum est, possumus eam et nolle et velle? Et
tamen eam velle omnino non possumus. Quis enim ullo modo velle esse
possit infelix, etiamsi aliud vult ubi eum et nolentem infelicitas
consequatur? Deinde, quia Dei multo magis est non peccare, num
audebimus cum dicere et peccare posse et non peccare? Absit a nobis ut
Deum peccare posse dicamus. Non enim, ut stulti putant, ideo non
erit omnipotens, quia nec mori potest, et negare se ipsum non potest
(II Tim. II, 13). Quid est ergo quod loquitur, et quibus
locutionum regulis conatur persuadere, quod non vult considerare?
Adhuc addit et dicit:
|
“Quia vero posse non peccare, nostrum non
est; et si voluerimus non posse non peccare, non possumus non posse
non peccare.”
|
|
Intorte hoc dixit, et ideo subobscure. Sed ita
posset dici planius: Quia posse non peccare, nostrum non est; seu
velimus, seu nolimus, possumus non peccare. Non enim ait, Seu
velimus, seu nolimus. non peccamus; sine dubio enim peccamus, si
volumus: sed tamen velimus nolimus, habere nos asserit non peccandi
possibilitatem, quam naturae insitam dicit. Sed de homine sanis
pedibus tolerabiliter dici potest, velit nolit habet ambulandi
possibilitatem: confractis vero, et si velit, non habet. Vitiata
est natura de qua loquitur. Quid superbit terra et cinis (Eccli.
X, 9)? Vitiata est, medicum implorat: Salvum me fac, Domine,
clamat (Psal. XI, 2): Sana animam meam, clamat (Psal.
XL, 5). Quid intercludit has voces, ut defendendo quasi
praesentem possibilitatem, futuram impediat sanitatem?
|
|