CAPUT L.

58. Etiam a piis ac Deum timentibus gratia impugnatur. Et videte quid adjungat, unde illud confirmari existimat.

“Quia nulla,”

inquit,

“adimere voluntas potest, quod inseparabiliter insitum probatur esse naturae.”

Unde ergo illa vox: Ut non quae vultis illa faciatis (Galat. V, 17)? Unde etiam illa: Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago? Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Ecce homines non ea quae volunt faciunt: et de non peccando utique agebat, non de volando, quia homines, non alites erant. Ecce homo quod vult bonum non agit; sed quod non vult malum, hoc agit: velle illi adjacet, perficere autem bonum non adjacet (Rom. VII, 15, 18). Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Quemlibet enim in se transfiguret, si de se ipso ista non dicit Apostolus, hominem certe in se transfigurat. Ab isto autem ipsa humana natura inseparabilem nihil peccandi possibilitatem habere defenditur. Sed his verbis id agitur, etiam a nesciente qui loquitur, non autem nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam Deum timentibus suggerit, ut evacuetur Christigratia , humana sibi ad justitiam suam quasi sufficiente natura.