CAPUT LI.

59. Possibilitatem non peccandi quo sensu Pelagius Dei gratiae tribuerit. Ut autem declinetur invidia, qua Christiani pro salute sua clamant et dicunt, Quare sine adjutorio gratiae Dei dicis hominem posse non peccare? Ipsa, inquit, non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate, quam in naturae necessitate est. Quidquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique Deum. Quomodo ergo, inquit, absque Dei gratia dici existimatur, quod ad Deum proprie pertinere monstratur? Expressa est sententia quae latebat, non est quemadmodum possit abscondi. Ideo Dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia ejus naturae Deus auctor est, cui possibilitatem non peccandi inseparabiliter insitam dicit. Cum vult ergo facit , quia non vult non facit. Ubi enim est inseparabilis possibilitas, ei accidere non potest voluntatis infirmitas, vel potius voluntatis adjacentia et perfectionis indigentia. Si ergo ita est, unde venit, Velle adjacet, perficere autem bonum non adjacet? Si enim iste qui hunc librum scripsit, de illa hominis natura loqueretur, quae primo inculpata et sana condita est, utcumque acceptaretur hoc dictum: quanquam inseparabilem habere possibilitatem, id est, ut ita dicam, inamissibilem, non debuit illa natura dici, quae vitiari posset , et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret, et videndi possibilitatem restitueret, quae fuerat amissa per caecitatem: quoniam caecus puto quod velit videre, sed non potest; si autem vult et non potest, inest voluntas, sed amissa est possibilitas.