|
60. Idem tractatur argumentum. Adhuc videte quas moles conetur,
qua suam sententiam ducat, irrumpere, si valeret. Objicit enim sibi
quaestionem, dicens:
|
“Sed caro nobis secundum Apostolum contraria
est (Galat. V, 17), inquies”.
|
|
Deinde respondet:
|
“Qui
fieri potest, ut cuicumque baptizato sit caro contraria, cum secundum
eumdem Apostolum in carne non esse intelligatur? Ita enim ait: Vos
autem in carne non estis”
|
|
(Rom. VIII, 9). Bene, quod
baptizatis dicit carnem contrariam esse non posse; quod utrum verum
sit, post videbimus (Capite proximo): nunc vero quia non potuit
penitus se oblivisci esse christianum, sed id licet tenuiter recordatus
est, recessit a defensione naturae. Ubi est ergo inseparabilitas
possibilitatis? An forte nondum baptizati in natura hominum non sunt?
Hic prorsus, hic posset evigilare , et si advertat potest. Qui
fieri potest, inquit, ut cuicumque baptizato sit caro contraria?
Ergo non baptizatis potest caro esse contraria. Exponat quemadmodum;
cum sit etiam in ipsis illa ab eo multum defensa natura: certe vel in
eis concedit esse vitiatam, si jam in baptizatis ille saucius sanus de
stabulo egressus est, aut sanus in stabulo est, quo eum curandum
misericors Samaritanus advexit (Luc. X, 30-35). Porro si
vel istis concedit carnem esse contrariam, dicat quid contigerit, cum
sit utrumque, hoc est, et caro et spiritus creatura unius ejusdemque
creatoris, procul dubio bona, quia boni: nisi quia hoc est vitium,
quod propria inflictum est voluntate; et hoc ut in natura sanetur, eo
ipso opus est salvatore, quo instituta est natura creatore. Hoc
salvatore, eaque illius medicina, qua Verbum caro factum est, ut
habitaret in nobis (Joan. I, 14), si opus esse fateamur parvis
et magnis, id est, a vagitibus infantum usque ad canos senum; tota
quae inter nos est, hujus quaestionis controversia dissoluta est.
|
|