CAPUT LIII.

61. De qua hic gratia Dei disseratur. Moriens impius a concupiscentia non liberatur. Nunc jam videamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria. Ubi quaero, quibus dicebat Apostolus,

“Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17)?”

Ad Galatas, ut opinor, id scripsit: quibus dicit, Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et virtutes operatur in vobis; ex operibus legis, an ex auditu fidei (Galat. III, 5)? Unde apparet eum Christianis loqui, et quibus Deus tribuerat Spiritum: ergo etiam baptizatis. Ecce et baptizatis caro invenitur esse contraria, et non adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. Ubi est quod ait,

“Qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria?”

Quomodolibet intelligat carnem, quia revera non natura ejus quae bona est, sed vitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur; ecce tamen etiam baptizatis caro contraria est: et quomodo contraria? Ut non quod volunt faciant. Ecce adest voluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? Fateamur gratiam necessariam, clamemus, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et respondeatur nobis, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25).

62. Quando enim istis rectissime dicitur, Quare sine adjutorio gratiae Dei dicitis hominem posse esse sine peccato? non tunc de illa gratia quaestio est, qua est homo conditus; sed de ista, qua fit salvus per Jesum Christum Dominum nostrum. Fideles enim orantes dicunt, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo (Matth. VI, 13). Si adest possibilitas, utquid orant? Aut a quo malo se liberari orant, nisi maxime de corpore mortis hujus? unde non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non utique de substantia corporis, quae bona est; sed de vitiis carnalibus, unde non liberatur homo sine gratia Salvatoris, nec quando per mortem corporis discedit a corpore. Et hoc ut diceret Apostolus, quid supra dixerat?

“Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis”

(Rom. VII, 23). Ecce quod vitium naturae humanae inobedientia voluntatis inflixit. Orare sinatur, ut sanetur. Quid tantum de naturae possibilitate praesumitur? Vulnerata, sauciata, vexata, perdita est: vera confessione, non falsa defensione opus habet. Gratia ergo Dei, non qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur; quae ab isto sola clamatur non esse necessaria, cum tacetur. Qui si omnino nihil de gratia Dei diceret, nec eam quaestionem solvendam sibi proponeret, ut a se de hac re invidiam removeret, posset putari hoc quidem sentire, quod veritas habet; sed non dixisse, quia non ubique omnia dicenda sunt: proposuit de gratia quaestionem, id respondit quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam volebamus, sed ubi quid sentiret, dubitabamus.