|
63. Dialogismus. Deinde multis verbis Apostoli conatur
ostendere, unde non est controversia,
quod caro ab illo ita saepe
nominetur, ut velit intelligi, non substantiam, sed opera
carnis.
Quid hoc ad rem? Vitia carnis contraria sunt voluntati
hominis: non natura accusatur; sed vitiis medicus quaeritur. Quid
est quod interrogat,
|
“Quis fecit homini spiritum?”
|
|
et respondet
sibi,
Et item interrogat,
itemque respondet,
Interrogat
tertio,
|
“Bonus est qui utrumque creavit Deus?”
|
|
respondet,
Adhuc interrogat,
|
“Et utrumque quod bonus
auctor creavit, bonum est?”
|
|
et ad hoc respondet,
Deinde concludit,
|
“Si igitur et spiritus bonus est, et caro
bona, ut a bono auctore condita; qui fieri potest ut duo bona possint
sibi esse contraria?”
|
|
Omitto dicere quia tota hujus ratiocinatio
turbaretur, si quis ab eo quaereret, Aestum et frigus quis fecit?
responderet enim, Sine dubio Deus. Non ego multa interrogo: ipse
concludat, utrum aut ista possint dici non bona, aut non appareant
inter se esse contraria. Hic forte dicit,
|
“Qualitates sunt istae
substantiarum, non substantiae.”
|
|
Ita est, verum est; sed
qualitates naturales, et ad Dei creaturam sine dubio pertinentes:
substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut
aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae. Quid, si ita sunt caro
et spiritus? quod quidem non affirmamus; sed ut ratiocinationem ejus
non necessaria illatione conclusam ostenderemus, hoc diximus. Possunt
enim et contraria non invicem adversari, sed ex alterutro temperari et
bonam valetudinem reddere: sicut in corpore siccitas et humiditas,
frigus et calor, quorum omnium temperatione bona corporalis valetudo
consistit. Sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae
volumus faciamus; vitium est, non natura: gratia medicinalis
quaeratur, et controversia finiatur.
64. Duo quippe ista bona, a bono Deo condita, quomodo contra
hujus ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse
contraria? An et hoc eum dixisse poenitebit, quod affectu aliquo
fidei christianae locutus est? Cum enim dixit,
|
“Qui fieri potest ut
cuicumque jam baptizato sit caro contraria;”
|
|
significavit non
baptizatis carnem posse esse contrariam. Nam cur addidit,
cum posset etiam hoc non addito dicere,
|
“Qui fieri
potest ut cuicumque sit caro contraria:”
|
|
atque ad hoc probandum
subjicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono
conditum, et ideo non potest inter se esse contrarium? Si ergo non
baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum
interrogationibus urgeant et dicant, Quis fecit homini spiritum? iste
respondebit Deus. Itemque illi, Carnem quis creavit? respondet
iste, Idem, credo, Deus. Illi tertio, Bonus est qui utrumque
creavit Deus? et iste, Nulli dubium est. Atque illi unum quod
restat inquirant, Et utrumque quod bonus auctor creavit bonum est?
iste fatebitur. Tunc illi eum suo gladio jugulabunt inferentes
conclusionem ejus et dicentes: Si igitur spiritus bonus, et caro
bona, ut a bono auctore condita, qui fieri potest ut duo bona sibi
possint esse contraria? Hic forte ille respondebit: Date veniam,
quia non debui dicere, cuicumque baptizato carnem non posse esse
contrariam, ut hoc modo vobis non baptizatis contrariam confiterer;
sed sine ulla exceptione dicere debui, carnem nulli esse contrariam.
Ecce quo se ipse compingit; ecce quae loquitur, qui non vult clamare
cum Apostolo, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
inquit,
|
“clamem, jam baptizatus in Christo? Illi hoc clament, qui nondum
tale beneficium perceperunt, quorum in se voces figurabat Apostolus:
si tamen vel hoc dicunt.”
|
|
Sed naturae ista defensio, nec illos hac
voce exclamare permittit. Neque enim in baptizatis natura est, et in
non baptizatis natura non est. Aut si vel in illis vitiata esse
conceditur, ut non sine causa clament, Infelix homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? eisque subveniatur in eo quod
sequitur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum:
concedatur jam tandem aliquando humanam medico Christo indigere
naturam.
|
|