CAPUT LV.

65. Corpus mortis de vitio, non de substantia dictum. Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari exoptat, cum dicit, quis me liberabit? non enim et ille substantiam carnis accusat, cum dicit liberari se cupere de corpore mortis hujus, cum etiam corporis, sicut animae, natura Deo bono auctori tribuenda sit: sed utique de vitiis corporis dicit. Nam de corpore mors corporis separat: sed contracta ex illo vitia cohaerent, quibus justa poena debetur, quam etiam in inferno ille dives invenit (Luc. XVI, 22-26). Hinc se non poterat utique liberare qui dicit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale subsidium, habet velle per liberum arbitrium; cur quaerit Baptismatis sacramentum? An propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur, quae fieri infecta non possunt? Dimitte hominem, clamet quod clamabat. Non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis impunitus, sed etiam ut sit de caetero ad non peccandum fortis et validus. Condelectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae: videt esse, non recolit fuisse; praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. Nec tantum repugnantem videt, verum etiam captivantem se in lege peccati, quae est in membris ejus, non quae fuit. Hinc est quod clamat: Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sinatur orare, sinatur adjutorium medici potentissimi flagitare. Quid contradicitur? Quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur, et hoc a Christianis? Nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando petere prohibebant: sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille clamantem (Marc. X, 46-52): unde huic responsum est, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

66. Porro si ab istis vel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae Salvatoris, non est hoc quidem parum adversus illam falsam defensionem tanquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi arbitrii: neque enim sibi sufficit qui dicit, Infelix homo, quis me liberabit? aut plenam libertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari.