CAPUT LVII.

67. Sub lege quis esse dicatur. Sed attendat etiam ipse, jam baptizatis fuisse dictum, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis faciatis. Et ne ab ipsa pugna desides faceret, et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse videretur, adjungit, Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege (Galat. V, 17, 18). Sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore justitiae, se sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a voluntate peccandi. In ipsa enim voluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat, ut libere faciat quod occulte desiderat. Ergo si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estio sub lege: utique lege quae timorem incutit, non tribuit charitatem; quae charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per legis litteram, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Haec est lex libertatis, non servitutis; quia charitatis utique, non timoris: de qua et Jacobus apostolus ait, Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis (Jacobi I, 25). Unde et ille, non quidem jam lege Dei terrebatur ut servus, sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem: videt tamen adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Ita et hic, Si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. In quantum quisque spiritu ducitur, non est sub lege: quia in quantum condelectatur legi Dei, non est sub legis timore: quia timor tormentum habet (I Joan. IV, 18), non delectationem.