|
4. Gratia gratuita. Haec autem Christi gratia , sine qua nec
infantes, nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis
redditur, sed gratis datur; propter quod et gratia nominatur.
Justificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius. Unde ii qui non
per illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia
obedire noluerunt, sive etiam cum per aetatem audire non possent,
lavacrum regenerationis quod accipere possent, per quod salvi fierent,
non acceperunt, juste utique damnantur: quia sine peccato non sunt,
vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt.
Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in se ipsis, et egent
gloria Dei.
|
|