|
68. Idem tractatur argumentum. Proinde si recte sentimus, sicut
pro membris sanatis gratias agere, ita pro sanandis orare debemus, ut
absolutissima cui nihil addi possit sanitate, perfecta Dei suavitate,
plena libertate perfruamur. Non enim abnuimus humanam naturam posse
esse sine peccato, aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam
proficere non negamus, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum: eo adjuvante fieri dicimus, ut justa et beata sit, a quo
creata est ut sit. Facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi
dicit opponi,
|
“Diabolus nobis adversatur.”
|
|
Prorsus huic objectioni
et eadem verba respondemus, quae ipse respondit:
|
“Resistamus illi,
et fugiet. Resistite, inquit beatus apostolus, diabolo, et fugiet a
vobis (Jacobi IV, 7). Unde animadvertendum est quid possit his
nocere quos fugit, vel quam virtutem habere intelligendus sit, qui
solis praevalere non resistentibus potest.”
|
|
Haec et mea verba sunt:
verius enim dici non potest. Sed hoc interest inter nos et istos,
quod nos etiam cum diabolo resistitur, poscendum Dei adjutorium, non
solum non negamus, verum etiam praedicamus: isti autem tantam tribuunt
potestatem voluntati, ut pietati auferant orationem. Nam utique ut
diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus, Ne nos
inferas in tentationem (Matth. VI, 13): ideo et admoniti sumus
tanquam ab imperatore milites exhortante et dicente, Vigilate, et
orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38).
|
|