|
69. Idem tractatur argumentum. Quod vero contra eos disputat, qui
dicunt,
|
“Et quis nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset
positum potestate?”
|
|
Recte quidem disputat,
|
“hoc ipso eos confiteri
non esse impossibile, quia hoc vel multi, vel omnes volunt:”
|
|
sed hoc
unde sit possibile confiteatur, et pax est. Ipsa est enim gratia Dei
per Jesum Christum Dominum nostrum, qua omnino iste nos orantes
adjuvari ut non peccemus, nusquam dicere voluit. Quod si forte
latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus. Ipse enim hoc facit,
qui cum tantam de hac re patiatur invidiam, sentire id vult, et
confiteri vel profiteri non vult. Quid erat magnum ut hoc diceret,
cum praesertim sibi hoc tanquam ex persona adversariorum oppositum
tractare et aperire susceperit? Cur illic solam naturam defendere
voluit, et quia homo ita creatus est, ut non peccare posset, si
peccare noluisset, asseruit, ac per hoc quod ita creatus est, eam
possibilitatem ad gratiam Dei pertinere definivit, qua possibilitate
si noluerit peccare, non peccat; et noluit aliquid dicere de eo, quod
ipsa natura gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum vel
sanatur quia vitiata est, vel quia sibi non sufficit adjuvatur?
|
|