|
70. An aliquis hac in vita sine peccato. Utrum enim in hoc saeculo
fuerit, vel sit, vel possit esse aliquis ita juste vivens, ut nullum
habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter veros piosque
Christianos: posse tamen esse certe post hanc vitam quisquis ambigit,
desipit. Sed ego nec de ista vita volo contendere. Quanquam enim
mihi non videatur aliter intelligendum quod scriptum est, Non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII,
2), et si qua similia: utinam tamen possit ostendi, vel haec
testimonia melius aliter intelligi posse, vel perfectam plenamque
justitiam cui prorsus nihil addendum sit, et heri fuisse in aliquo,
dum in isto corpore viveret, et hodie esse, et cras futuram; dum
tamen longe plures sint, qui cum sibi usque ad ultimum vitae hujus diem
necessarium esse non dubitent, ut veraciter dicant, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 12); spem suam tamen in Christo atque in ejus promissionibus
veram, certam, firmam esse confidant. Nullo tamen modo nisi
adjuvante gratia salvatoris Christi crucifixi, et dono Spiritus
ejus, vel quoslibet ad plenissimam perfectionem, vel quemquam ad
qualemcumque provectum verae piaeque justitiae pervenire, qui
negaverint, nescio utrum recte possint in qualiumcumque Christianorum
numero deputari.
|
|