CAPUT LXI.

71. Respondet ad catholicorum scriptorum testimonia quae Pelagius pro se protulerat: Lactantii, Hilarii, Ambrosii et Hieronymi. Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de Scripturis canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit, volens occurrere iis qui eum solum dicerent ista defendere, ita sunt media, ut neque contra nostram sententiam sint, neque contra ipsius. In quibus etiam nonnihil de libris meis interponere voluit, me quoque aliquem deputans, qui cum illis commemorari dignus viderer. Unde ingratus esse non debeo, et familiariore affectu nolim ut erret, qui hunc mihi detulit honorem. Prima enim quae posuit, quia nomen ejus qui ea dixit , non ibi legi, sive quia ille non scripsit, sive quia codex quem misistis, id aliqua forte mendositate non habuit, pertractare quid opus est? Maxime quoniam me, in hujusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum (quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum), nihil movet quod de illius scriptis, cujus nomen non ibi inveni, ille posuit:

“Oportuit magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum doceat hominem vincere posse peccatum”

(Lactantius Institutionum lib. 4, capp. 24, 25). Quomodo enim dictum sit, auctor hujus sententiae viderit qualiter possit exponere: dum tamen nos minime dubitemus, peccatum Christum in se non habuisse quod vinceret, qui natus est in similitudine carnis peccati, non in carne peccati. Aliud ejusdem ita posuit:

“Et iterum, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis .”

Ego desideria carnis (si non illicitarum concupiscentiarum hic dicuntur) accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis, et si quid hujusmodi est. Per haec enim quidam, quamvis ea sint inculpabilia, in culpas decidunt; quod ab illo Salvatore abfuit, etiamsi haec in eo fuisse propter similitudinem carnis peccati, Evangelio teste videamus.