|
72. Facere et perficere justitiam. Beatus vero Hilarius, cujus
verba haec posuit,
|
“Non enim nisi spiritu perfecti et immortalitate
mutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est
immortale cernemus”
|
|
(Hilarius in illud Matth. V, Beati mundo
corde); quid dixerit contra id quod dicimus, vel quid istum adjuvet,
nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. Quod
quis negat? sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non
sola arbitrii libertate. Item quod eum dixisse commemorat,
|
“Quas
Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna; quia Deum
sola mente vitiis non admixta venerabatur, Deum autem colere justitiae
proprium officium est:”
|
|
quid fecisset Job dixit, non quid in hoc
saeculo perfecisset, aut sine gratia Salvatoris, quem etiam
prophetavit, vel fecisset vel perfecisset. Abstinet enim se ab omni
re mala, etiam qui habet peccatum, quod in se regnare non sinit, cui
subrepit improbanda cogitatio, quam pervenire ad finem operis non
permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non obedire
desideriis ejus. Aliud est implere quod praeceptum est, Non
concupisces (Exod. XX, 16); et aliud est per quemdam
abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est, Post
concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): nihil
horum tamen scire se recte posse sine gratia Salvatoris. Facere est
ergo justitiam, in vero Dei cultu cum interno concupiscentiae malo
interna conflictatione pugnare: perficere autem, omnino adversarium
non habere. Nam qui pugnat, et adhuc periclitatur, et aliquando
percutitur, etiam si non sternitur: qui autem non habet adversarium,
plena pace laetatur. Et ipse esse sine peccato verissime dicitur, in
quo nullum habitat peccatum; non qui per abstinentiam mali operis
dicit, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum
(Rom. VII, 20).
73. Nam et ipse Job de peccatis suis non tacet, et utique huic
amico vestro merito placet, humilitatem nullo modo in falsitatis parte
ponendam: unde id quod Job confitetur, quia verax Dei cultor est,
procul dubio veraciter confitetur. Et ipse Hilarius cum locum Psalmi
exponeret, ubi scriptum est, Sprevisti omnes discedentes a
justificationibus tuis, ait:
|
“Si enim Deus peccatores sperneret,
omnes utique sperneret; quia sine peccato nemo est. Sed spernit
discedentes a se, quos apostatas vocant”
|
|
(Hilarius, in Psal.
CXVIII, 118). Videtis quemadmodum non dixerit, quia sine
peccato nemo fuerit, tanquam de praeteritis loquens, sed quod sine
peccato nemo sit; unde quidem, ut dixi, non contendo. Quisquis enim
non cedit Joanni apostolo, qui nec ipse ait, Si dixerimus quia
peccatum non habuimus; sed non habemus (I Joan. I, 8):
episcopo Hilario quomodo cessurus est? Pro gratia Christi clamo,
sine qua nemo justificatur, tanquam sufficiente naturae libero
arbitrio. Imo ipse pro ea clamat: ei cedatur dicenti, Sine me nihil
potestis facere (Joan. XV, 5).
|
|